monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15 > sectio 10 > sectio 11 > sectio 340 > sectio 16 > sectio 360 > sectio 142 > sectio 160 > csg251.84 > sectio 664 > sectio 471 > csg75.827 > [de orthographia] > csg457.150 > uwbM.p.th.f.68.122 > sectio 627 > sectio 59 > sectio 95 > sectio 13 > sectio 479 > sectio 3 > 61 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 19
XIV KAL. Natale sanctae Pelagiae, quae primum fuit sub gentilitatis ritu meretricis officio functa, et mundanis illecebris dedita: postea vero per gratiam Dei, et sancti Nononis episcopi dogmata ad fidem Christi conversa, et ab eodem episcopo baptizata, totam substantiam et supellectilem suam pauperibus erogavit: ipsaque cilicio induta, et vili indumento vestita, in peregrinationem perrexit, et in Ierosolymis sub virili habitu monasticam vitam duxit. Construxerat enim sibi parvulam cellulam in monte Oliveti, ubi Dominus coelum ascendit, et ibi vitam praesentem finivit, atque ad vitam aeternam feliciter migravit.